monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 11, 22. <<<     >>> 24.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 11, 23.

1 Vidit rex Balthasar articulos manus scribentis in pariete, continuoque per corporis sensum imago rei corporaliter factae spiritui eius impressa est, atque ipso viso facto ac praeterito, illa in cogitatione permansit: videbatur in spiritu, et nondum intelligebatur, nec tunc intellectum erat hoc signum, cum corporaliter fieret atque oculis corporalibus appareret; iam tamen signum esse intelligebatur, id habens ex mentis officio.
2 Et quia requirebatur quid significaret, etiam ipsam inquisitionem utique mens agebat.
3 Quo non comperto Daniel accessit, et spiritu prophetico mente illustrata, perturbato regi quid illo signo portenderetur aperuit (Dan. V, 5-28); ipse potius propheta per hoc genus visionis, quod mentis est proprium, quam ille qui et signum corporaliter factum corporaliter viderat, et transacti eius imaginem in spiritu cogitando cernebat, nec aliquid intellectu poterat, nisi nosse signum esse, et quid significaret inquirere.
Augustinus HOME