Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 11, 22.
1 | Tria igitur ista genera visionum, corporale, spirituale, et intellectuale, singillatim consideranda sunt, ut ab inferioribus ratio ad superiora conscendat. |
2 | Iam quidem superius exemplum proposuimus, quo in una sententia omnia tria videantur genera. |
3 | Cum enim legitur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII, 39), corporaliter litterae videntur, spiritualiter proximus cogitatur, intellectualiter dilectio conspicitur. |
4 | Sed et litterae absentes possunt spiritualiter cogitari, et proximus praesens potest corporaliter videri; dilectio autem nec per substantiam suam potest oculis corporis cerni, nec per imaginem corporis similem spiritu cogitari, sed sola mente, id est intellectu, cognosci et percipi. |
5 | Corporalis sane visio nulli horum generi praesidet, sed quod per eam sentitur, illi spirituali tanquam praesidenti nuntiatur. |
6 | Nam cum aliquid oculis cernitur, continuo fit imago eius in spiritu; sed non dignoscitur facta, nisi cum ablatis oculis ab eo quod per oculos videbamus, imaginem eius in animo invenerimus. |
7 | Et siquidem spiritus irrationalis est, veluti pecoris, hoc usque oculi nuntiant. |
8 | Si autem anima rationalis est, etiam intellectui nuntiatur, qui et spiritui praesidet, ut si illud quod hauserunt oculi, atque id spiritui, ut eius illic imago fieret, nuntiaverunt, alicuius rei signum est, aut intelligatur continuo quid significet, aut quaeratur; quoniam nec intelligi nec requiri nisi officio mentis potest. |