Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 10, 21.
1 | Intellectuale autem illud excellentius, quod mentis est proprium. |
2 | Nec mihi occurrit omnino, ita pluribus modis dici posse intellectum, sicut spiritum multis modis appellatum esse comperimus. |
3 | Sive autem intellectuale dicamus, sive intelligibile, hoc idem significamus. |
4 | Quanquam nonnihil interesse nonnulli voluerunt, ut intelligibilis sit res ipsa, quae solo intellectu percipi potest; intellectualis autem, mens quae intelligit: sed esse aliquam rem quae solo intellectu cerni possit, ac non etiam intelligat, magna et difficilis quaestio est. |
5 | Esse autem rem quae intellectu percipiat, et non etiam intellectu percipi possit, non arbitror quemquam vel putare, vel dicere; mens quippe non videtur nisi mente. |
6 | Quia ergo videri potest, intelligibilis; quia et videre, intellectualis est, secundum illam distinctionem. |
7 | Quapropter sequestrata illa difficillima quaestione, utrum sit aliquid quod tantum intelligatur nec intelligat, nunc intellectuale et intelligibile sub eadem significatione appellamus. |