Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 9, 20.
1 | Proinde, quibus signa per aliquas rerum corporalium similitudines demonstrabantur in spiritu, nisi accessisset mentis officium, ut etiam intelligerentur, nondum erat prophetia; magisque propheta erat, qui interpretabatur quod alius vidisset, quam ipse qui vidisset. |
2 | Unde apparet magis ad mentem pertinere prophetiam, quam ad istum spiritum, qui modo quodam proprio vocatur spiritus, vis animae quaedam mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur. |
3 | Itaque magis Ioseph propheta, qui intellexit quid significarent septem spicae et septem boves, quam Pharao qui eas vidit in somnis (Gen. XLI, 1-32). |
4 | Illius enim spiritus informatus est, ut videret; huius mens illuminata, ut intelligeret. |
5 | Ac per hoc in illo erat lingua, in isto prophetia; quia in illo rerum imaginatio, in isto imaginationum interpretatio. |
6 | Minus ergo propheta, qui rerum quae significantur, sola ipsa signa in spiritu per rerum corporalium imagines videt; et magis propheta, qui solo earum intellectu praeditus est: sed et maxime propheta, qui utroque praecellit, ut et videat in spiritu corporalium rerum significativas similitudines, et eas vivacitate mentis intelligat, sicut Danielis excellentia tentata est et probata, qui regi et somnium quod viderat dixit, et quid significaret aperuit (Dan. II, 27-45, et IV, 16-24). |
7 | Et ipsae quippe imagines corporales in spiritu eius expressae sunt, et earum intellectus revelatus in mente. |
8 | Ex hoc ergo modo quo appellatur in ista distinctione spiritus, secundum quem dixit Apostolus, Orabo spiritu, orabo autem et mente (I Cor. XIV, 15), ut et signa rerum formarentur in spiritu, et eorum refulgeret intellectus in mente; secundum hanc, inquam, distinctionem spirituale nunc appellavimus tale genus visorum, quali etiam corporum absentium imagines cogitamus. |