monumenta.ch > Augustinus > 19


Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 8, 19.

1 Ex his omnibus modis, quos commemoravimus, quibus appellatur spiritus, non traximus hoc vocabulum, quo appellavimus spirituale hoc visionis genus de quo nunc agimus; sed ex illo uno modo quem invenimus in Epistola ad Corinthios, quo spiritus a mente distinguitur evidentissimo testimonio.
2 Si enim oravero, inquit, lingua, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa est.
3 Cum ergo linguam intelligatur hoc loco dicere obscuras et mysticas significationes, a quibus si intellectum mentis removeas, nemo aedificatur, audiendo quod non intelligit; unde etiam dicit, Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo; nemo enim audit, spiritus autem loquitur mysteria: satis indicat eam se linguam hoc loco appellare, ubi sunt significationes velut imagines rerum ac similitudines, quae ut intelligantur, indigent mentis obtutu.
4 Cum autem non intelliguntur, in spiritu eas dicit esse, non in mente: unde apertius ait, Si benedixeris spiritu; qui supplet locum idiotae, quomodo dicet, Amen, super tuam benedictionem, quandoquidem nescit quid dicas? Quia ergo etiam lingua, id est membro corporis quod movemus in ore cum loquimur, signa utique rerum dantur, non res ipsae proferuntur; propterea translato verbo linguam appellavit quamlibet signorum prolationem priusquam intelligantur: quo cum intellectus accesserit, qui mentis est proprius, fit revelatio, vel agnitio, vel prophetia, vel doctrina.
5 Proinde ait, Si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi loquar vobis in revelatione, aut in agnitione, aut in prophetia, aut in doctrina (I Cor. XIV, 14, 2, 16, 6)? id est cum signis; hoc est, linguae accesserit intellectus, ut non spiritu tantum, sed etiam mente agatur quod agitur.
Augustinus HOME