Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 7, 18.
1 | Spirituale autem pluribus modis dicitur. |
2 | Nam et corpus, quod futurum est in resurrectione sanctorum, spirituale appellat Apostolus, ubi ait, Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44); eo quod miris modis ad omnem facilitatem et incorruptionem spiritui subdatur, et sine ulla indigentia corporalium alimentorum solo vivificetur spiritu, non quod incorpoream substantiam sit habiturum: neque enim et hoc corpus, quale nunc habemus, animae habet substantiam, et hoc est quod anima, quia dictum est animale. |
3 | Item spiritus dicitur, vel aer iste, vel flatus eius, id est motus eius, sicut dictum est: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis (Psal. CXLVIII, 8). |
4 | Dicitur etiam spiritus anima, sive pecoris, sive hominis, sicut scriptum est: Et quis scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram (Eccle. III, 21)? Dicitur spiritus et ipsa mens rationalis, ubi est quidam tanquam oculus animae, ad quem pertinet imago et agnitio Dei. |
5 | Unde dicit Apostolus, Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 23, 24); cum et alibi dicat de interiore homine, Qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum (Coloss. III, 10). |
6 | Item cum dixisset, Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25); alio loco eamdem sententiam commemorans, Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17), quam dixit mentem, hanc etiam spiritum appellavit. |
7 | Dicitur spiritus etiam Deus, sicut ait Dominus in Evangelio: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Ioan. IV, 24). |