monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 7, 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 7, 17.

1 Horum vocabulorum rationem si subtilius reddam, et prolixior et perplexior sermo erit, cum hoc vel nulla, vel certe non tanta necessitas exigat.
2 Satis est ergo scire corporale aliquid vel proprie dici, cum de corporibus agitur, vel etiam translato vocabulo, sicut dictum est, Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
3 Neque enim divinitas corpus est, sed quia sacramenta Veteris Testamenti appellat umbras futuri, propter umbrarum comparationem corporaliter dixit habitare in Christo plenitudinem divinitatis, quod in illo impleantur omnia, quae in illis umbris figurata sunt, ac sic quodammodo umbrarum illarum ipse sit corpus (Coloss. II, 9, 17), hoc est figurarum et significationum illarum ipse sit veritas.
4 Sicut ergo ipsae figurae significative, translato utique vocabulo, non proprie dictae sunt umbrae; ita et quod ait plenitudinem divinitatis corporaliter habitare, translato verbo usus est.
Augustinus HOME