monumenta.ch > Augustinus > 16
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 7, 17.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 7, 16.

1 Haec sunt tria genera visionum, de quibus et in superioribus libris aliquid diximus, sicut res postulare videbatur, non tamen eorum numerum commemoravimus; et nunc breviter eis insinuatis, quoniam suscepta quaestio flagitat ut de his aliquanto uberius disseramus, debemus ea certis et congruis signare nominibus, ne assidue circumloquendo moras faciamus.
2 Primum ergo appellemus corporale, quia per corpus percipitur et corporis sensibus exhibetur.
3 Secundum spirituale; quidquid enim corpus non est et tamen aliquid est, iam recte spiritus dicitur: et utique non est corpus, quamvis corpori similis sit, imago absentis corporis, nec ille ipse obtutus quo cernitur.
4 Tertium vero intellectuale, ab intellectu; quia mentale, a mente, ipsa vocabuli novitate nimis absurdum est, ut dicamus.
Augustinus HOME