monumenta.ch > Augustinus > 15


Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 6, 15.

1 Quod autem non imaginaliter, sed proprie videtur, et non per corpus videtur, hoc ea visione videtur, quae omnes caeteras superat.
2 Harum species atque differentias, quantum me Dominus adiuverit, explicare curabo.
3 Ecce in hoc uno praecepto cum legitur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII, 39), tria genera visionum occurrunt: unum per oculos, quibus ipsae litterae videntur; alterum per spiritum hominis quo proximus et absens cogitatur; tertium per contuitum mentis, quo ipsa dilectio intellecta conspicitur.
4 In his tribus generibus, illud primum manifestum est omnibus: in hoc enim videtur coelum et terra, et omnia quae in eis conspicua sunt oculis nostris.
5 Nec illud alterum, quo absentia corporalia cogitantur, insinuare difficile est: ipsum quippe coelum et terram, et ea quae in eis videre possumus, etiam in tenebris constituti cogitamus; ubi nihil videntes oculis corporis, animo tamen corporales imagines intuemur, seu veras, sicut ipsa corpora videmus, et memoria retinemus; seu fictas, sicut cogitatio formare potuerit.
6 Aliter enim cogitamus Carthaginem quam novimus, aliter Alexandriam quam non novimus.
7 Tertium vero illud quo dilectio intellecta conspicitur, eas res continet, quae non habent imagines sui similes, quae non sunt quod ipsae.
8 Nam homo vel arbor vel sol, et quaecumque alia corpora, sive coelestia sive terrestria, et praesentia videntur in suis formis, et absentia cogitantur imaginibus animo impressis; et faciunt duo genera visorum, unum per corporis sensus, alterum per spiritum, quo illae imagines continentur.
9 Dilectio autem numquid aliter videtur praesens in specie qua est, et aliter absens in aliqua imagine sui simili? Non utique; sed quantum mente cerni potest, ab alio magis, ab alio minus ipsa cernitur: si autem aliquid corporalis imaginis cogitatur, non ipsa cernitur.
Augustinus HOME