1 | Restat ergo fortasse ut quoniam mentiri non posset Apostolus, qui tanta cura egit, ut discerneret quid sciret, et quid nesciret, hoc ipsum eum intelligamus ignorasse, utrum quando in tertium coelum raptus est, in corpore fuerit, quomodo est anima in corpore, cum corpus vivere dicitur, sive vigilantis, sive dormientis, sive in ecstasi a sensibus corporis alienata; an omnino de corpore exierit, ut mortuum corpus iaceret, donec peracta illa demonstratione membris mortuis anima redderetur, et non quasi dormiens evigilaret, aut ecstasi alienatus denuo rediret in sensus, sed mortuus omnino revivisceret. |
3 | Sed quia ipsa a corpore alienata, utrum omnino mortuum corpus reliquerit, an secundum modum quemdam viventis corporis ibi anima fuerit, sed mens eius ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis arrepta sit, hoc incertum erat, ideo forsitan dixit, Sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit. |