Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 5, 13.
1 | Quid ergo scis, quod discernis ab eo quod nescis, ne credentes fallantur? Raptum, inquit, eumdem hominem usque in tertium coelum. |
2 | At illud coelum aut corpus erat, aut spiritus: si corpus erat, et corporeis oculis visum est; cur illud coelum esse scitur, et in corpore visum esse nescitur? Si autem spiritus erat; aut corporis imaginem praebuit, et tam incertum est utrum corpus fuerit, quam incertum est utrum in corpore visum sit; aut sic visum est, quomodo videtur mente sapientia, sine ullis imaginibus corporum, et nihilominus certum est videri non potuisse per corpus: aut ergo utrumque certum est, aut utrumque incertum; aut quomodo certum quod visum est, incertum autem per quod visum est? Manifestum est enim incorpoream naturam ab eo videri non potuisse per corpus. |
3 | Corpora vero etiam si possunt videri sine corpore, non utique sic videntur per corpus, sed longe ille dispar modus est si quis est; unde mirum si posset Apostolum tanquam simillimus fallere, aut ad dubitationem cogere, ut si corporeum coelum non corporeis oculis vidit, incertum sibi esse diceret utrum in corpore an extra corpus id viderit. |