monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 4, 11. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 4, 12.

1 Nam si coelum corporeum videbatur, quare latebat utrum corporeis oculis videretur? Si autem incertum erat utrum oculis corporeis an spiritu videretur, et ideo dictum est, Sive in corpore, sive extra corpus, nescio; quomodo non incertum erat et illud, utrum vere coelum corporeum videretur, an imaginaliter ostenderetur? Itemque si substantia incorporea videbatur, non in aliqua imagine corporis, sed sicut videtur iustitia, sapientia, et si quid eiusmodi, et hoc erat coelum; id quoque manifestum est, oculis huius corporis videri aliquid tale non posse: ac per hoc si aliquid tale se vidisse sciebat, non per corpus se vidisse dubitare non poterat.
2 Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quatuordecim: hoc scio, nemo dubitet qui mihi credit; sed utrum in corpore an extra corpus, nescio, Deus scit.
Augustinus HOME