monumenta.ch > Augustinus > 9
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 4, 10.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 4, 9.

1 Scit ergo hominem raptum esse usque in tertium coelum: proinde illud quo raptus est, vere tertium coelum est; non signum aliquod corporale, quod cum ostenderetur Moysi, usque adeo sentiebat aliud esse ipsam Dei substantiam, aliud visibilem creaturam, in qua se Deus humanis et corporalibus sensibus praesentabat, ut diceret, Ostende mihi temetipsum (Exod. XXXIII, 13); nec aliqua imago rei corporalis, quam cum Ioannes videret in spiritu, quaerebat quid esset, eique respondebatur, vel, Civitas est, vel, Populi sunt, vel aliquid aliud, cum videret ille bestiam, sive mulierem, sive aquas, sive quid eiusmodi (Apoc. XIII, 1, et XVII, 15, 18): sed, Scio, inquit, hominem raptum usque in tertium coelum.
Augustinus HOME