Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 3, 8.
1 | Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum eiusmodi usque in tertium coelum. |
2 | Scit ergo ante annos quatuordecim in Christo raptum hominem usque ad tertium coelum, hoc omnino non dubitat; nec nos ergo dubitemus: sed utrum in corpore an extra corpus, dubitat; unde illo dubitante, quis nostrum certus esse audeat? Num forte hinc etiam illud consequens erit ut tertium coelum fuisse dubitemus, quo raptum hominem dixit? Si enim res ipsa demonstrata est, tertium coelum demonstratum est: si autem imago aliqua corporalium similis facta est, non erat illud tertium coelum, sed illa ostensio sic ordinata est, ut videretur sibi ascendere primum coelum, super quod videret alterum, quo rursus ascendens iterum alterum videret superius, quo cum pervenisset, posset dicere se in tertium coelum raptum. |
3 | Sed illud quod tertium coelum esset, quo raptus est, neque dubitavit, neque dubitare nos voluit: ad hoc enim praemisit, Scio, et inde coepit, ut id quod se scire Apostolus dicit, solus ille non credat verum esse, qui non credit Apostolo. |