monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 3, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 3, 7.

1 Rursus igitur ad eadem ipsa Apostoli verba redeamus, et ea diligentius perscrutemur, hoc sine dubitatione primitus constituto, multo magis atque incomparabiliter amplius Apostolum scisse, quod de incorporea corporeaque natura nos ut sciamus utcumque, conamur.
2 Si ergo sciebat, spiritualia per corpus, corporalia extra corpus videri omnino non posse; cur non per ea ipsa quae vidit, quomodo etiam potuerit videre, discrevit? Si enim certus erat illa esse spiritualia, cur non consequenter extra corpus ea se vidisse certus nihilominus erat? Si autem corporalia esse noverat, nonnisi per corpus videri potuisse cur non etiam noverat? Unde ergo dubitat utrum in corpore an extra corpus ea viderit, nisi forte ita etiam dubitat utrum illa corpora an similitudines corporum fuerint? Prius itaque videamus quid sit in verborum istorum contextione unde non dubitet, atque ita cum remanserit unde dubitet, fortassis ex his de quibus non dubitat, quomodo etiam illud dubitet apparebit.
Augustinus HOME