1 | Sed si extra corpus visa sunt, et corpora non fuerunt, adhuc quaeri potest utrum imagines corporum fuerint, an ea substantia quae nullam corporis similitudinem gerit, sicut Deus, sicut ipsa mens hominis, vel intelligentia, vel ratio, sicut virtutes, prudentia, iustitia, castitas, charitas, pietas, et quaecumque aliae sunt, quas intelligendo atque cogitando enumeramus, discernimus, definimus, non utique intuentes lineamenta earum vel colores, aut quomodo sonent, aut quid oleant, aut quid inore sapiant, aut quid contrectantibus de calore seufrigore, mollitudine seu duritia, lenitate seu asperitate renuntient; sed alia quadam visione, alia luce, alia rerum evidentia, et ea longe caeteris praestantiore atque certiore. |