Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 2, 4.
1 | In ecstasi autem unum audire potui, et eum rusticanum vix valentem quod sentiebat exprimere, qui et vigilare se sciret, et videre quiddam non oculis corporis. |
2 | Nam ut eius verbis utar, quantum recolere possum: Anima mea, inquit, videbat eum, non oculi mei. |
3 | Non tamen sciebat utrum corpus esset, an imago corporis. |
4 | Non enim erat talis, ut ista discerneret, verum tam simpliciter fidelis, ut eum sic audirem, ac si illud quod se vidisse narrabat, ipse vidissem. |