Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 1, 2.
1 | In his verbis primum quaeri solet, quid dicat tertium coelum: deinde, utrum illic intelligi voluerit paradisum, an posteaquam raptus est in tertium coelum, raptum esse et in paradisum, ubicumque sit paradisus; non ut hoc fuerit rapi in tertium coelum quod in paradisum, sed prius in tertium coelum, et post inde in paradisum. |
2 | Et hoc sic ambiguum est, ut non mihi videatur posse dissolvi, nisi aliquis non ex praesentibus Apostoli verbis, sed ex aliis forte Scripturarum locis, vel ratione perspicua, inveniat aliquid, quo doceat sive in tertio coelo esse paradisum, sive non esse, cum et ipsum tertium coelum quid sit non liquido appareat, utrum in rebus corporalibus, an forte in spiritualibus intelligendum sit. |
3 | Posset quidem dici nonnisi in locum aliquem corporalem hominem rapi potuisse cum corpore; sed quia et hoc ita posuit ut nescire se dixerit, utrum in corpore, an extra corpus raptus sit, quis audeat dicere se scire quod se nescire Apostolus dixit? Verumtamen si neque spiritus sine corpore ad loca corporalia rapi potest, nec corpus ad spiritualia, haec ipsa dubitatio eius velut cogit intelligi (siquidem de seipso haec eum scripsisse nemo ambigit), tale fuisse illud quo raptus est, quod utrum corporale an spirituale esset, dignosci discernique non posset. |