monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 1, 2.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 1, 1.

1 Ab exordio Scripturae sanctae, quae inscribitur Genesis, donec homo primus de paradiso dimissus est, undecim libris sive asserendo atque defendendo quae certa nobis sunt, sive inquirendo et ambigendo de incertis, quae potuimus, et sicut potuimus, disseruimus atque conscripsimus; non tam praescribentes de rebus obscuris unicuique quid sentiat, quam nos docendos in quibus dubitavimus ostendentes, temeritatemque affirmandi amoventes a lectore, ubi non valuimus praebere sententiae firmitatem: iste autem duodecimus liber ea iam cura expeditus, qua nos pertractandus textus sacrarum Litterarum occupabat, liberius atque prolixius versabit de paradiso quaestionem; ne putemur evitasse, quod videtur Apostolus in tertio coelo insinuare paradisum, ubi ait: Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum eiusmodi usque in tertium coelum: et scio eiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit, quia raptus est in paradisum, et audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 2 4).
Augustinus HOME