Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 42, 60.
1 | Ergo alio modo quodam etiam ipse deceptus est; sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci in illo modo quo illa potuit. |
2 | Hanc autem proprie seductionem appellavit Apostolus, qua id quod suadebatur, cum falsum esset, verum putatum est; id est, quod Deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, velut deos futuros, tanquam eis divinitatem invideret, qui eos homines fecerat. |
3 | Sed etiam si virum propter aliquam mentis elationem, quae Deum internorum scrutatorem latere non poterat, sollicitavit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem videret accepta illa esca non esse mortuam, secundum ea quae superius tractavimus; non tamen eum arbitror, si iam spirituali mente praeditus erat, ullo modo credere potuisse quod eos Deus ab esca illius ligni invidendo vetuisset. |
4 | Sed quid plura? Persuasum est illud peccatum sicut persuaderi talibus posset: conscriptum est autem sicut legi ab omnibus oporteret, etsi a paucis haec intelligerentur sicut oporteret. |