Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 42, 58.
1 | Illud magis movet, si iam spiritualis erat Adam, quamvis mente, non corpore, quomodo credere potuerit quod per serpentem dictum est, ideo Deum prohibuisse ne fructu ligni illius vescerentur, quia sciebat eos, si fecissent, futuros ut deos propter dignoscentiam boni et mali, tanquam hoc tantum bonum creaturae suae Creator inviderit: hoc mirum si homo spirituali mente praeditus credere potuisset. |
2 | An quia hoc credere ipse non posset, propterea mulier addita est, quae parvi intellectus esset, et adhuc fortasse secundum sensum carnis, non secundum spiritum mentis viveret, et hoc est quod ei Apostolus non tribuit imaginem Dei? Sic enim ait: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei; mulier autem gloria viri est (I Cor. XI, 7). |
3 | Non quod mens feminae eamdem imaginem capere non possit, cum in illa gratia nos dicat nec masculum esse nec feminam (Galat. III, 27, 28); sed quod fortassis illa hoc nondum perceperat quod fit in agnitione Dei, et viro regente ac dispensante paulatim fuerat perceptura. |
4 | Neque enim frustra est illud quod Apostolus ait, Adam enim primus formatus est, deinde Eva: et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione facta est (I Tim. II, 13, 14); id est, ut per illam etiam vir praevaricaretur. |
5 | Nam et ipsum dicit praevaricatorem, ubi ait: In similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri (Rom. V, 14). |
6 | Seductum tamen negat. |
7 | Nam et interrogatus non ait, Mulier quam dedisti mecum, seduxit me, et manducavi; sed, ipsa mihi, inquit, dedit a ligno, et manducavi. |
8 | Illa vero, Serpens, inquit, seduxit me. |