Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 36, 49.
1 | Et dixit Dominus Deus serpenti, Quia fecisti tu hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis quae sunt super terram. |
2 | Super pectus tuum et ventrem tuum ambulabis, et terram edes omnes dies vitae tuae. |
3 | Et inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen illius. |
4 | Ipsa tibi servabit caput, et tu servabis eius calcaneum. |
5 | Tota ista sententia figurata est, nec aliud debet ei scriptoris fides narrationisque veritas, nisi ne illam dictam fuisse dubitemus. |
6 | Quod enim positum est, Et dixit Dominus Deus serpenti, verba sola scribentis sunt; haec exigenda sunt per proprietatem. |
7 | Hoc ergo verum est, dictum est serpenti. |
8 | Iam caetera verba Dei sunt, quae libero lectoris intellectui relinquuntur utrum proprie an figurate accipi debeant, sicut in exordio voluminis huius nostri praelocuti sumus. |
9 | Proinde quod serpens, cur hoc fecerit non est interrogatus, potest videri quod non ipse utique id in sua natura et voluntate fecerat; sed diabolus de illo et per illum et in illo fuerat operatus, qui iam ex peccato impietatis ac superbiae suae igni destinatus fuerat sempiterno. |
10 | Nunc ergo quod serpenti dicitur, et ad eum qui per serpentem operatus est utique refertur, procul dubio figuratum est: nam in his verbis tentator ille describitur, qualis generi humano futurus esset; quod genus humanum propagari tunc coepit, quando haec in diabolum est tanquam in serpentem prolata sententia. |
11 | Haec itaque verba quomodo figuris expositis accipienda sint, et in illis duobus adversus Manichaeos editis libris de Genesi, quantum potuimus disseruimus, et si quid diligentius et congruentius alias potuerimus, Deus aderit ut efficiamus: nunc tamen nostra intentio in aliud quam suscepimus, nullo exigente avertenda est. |