monumenta.ch > Augustinus > 47
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 35, 48.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 35, 47.

1 Dominus ergo volens iam peccatores more iustitiae interrogatos punire amplius quam erat illa poena, de qua iam cogebantur erubescere: Quis nuntiavit, inquit, tibi quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares, ab eo edisti? Hinc enim mors concepta, propter Dei sententiam, qui sic fuerat comminatus, fecit adverti concupiscentialiter membra ubi dicti sunt aperti oculi, et secutum est quod puderet.
2 Et dixit Adam, Mulier quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi.
3 Eia superbia! numquid dixit, Peccavi? Habet confusionis deformitatem, et non habet confessionis humilitatem.
4 Ad hoc ista conscripta sunt, quia et ipsae interrogationes nimirum ad hoc factae sunt, ut et veraciter et utiliter scriberentur; quia si mendaciter, non utique utiliter: ut advertamus, quo morbo superbiae laborent homines hodie, nonnisi in Creatorem conantes referre si quid egerint mali, cum sibi velint tribui si quid egerint boni.
5 Mulier, inquit, quam dedisti mecum, id est quam dedisti ut esset mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi: quasi ad hoc data sit, ut non ipsa potius obediret viro, et ambo Deo.
Augustinus HOME