Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 34, 45.
1 | Et vocavit Dominus Deus Adam, et dixit illi, Ubi es? Increpantis vox est, non ignorantis. |
2 | Et hoc sane ad aliquam pertinet significationem, quod sicut praeceptum viro datum est, per quem perveniret ad feminam, ita vir prior interrogatur. |
3 | Praeceptum enim a Domino per virum usque ad feminam: peccatum autem a diabolo per feminam usque ad virum. |
4 | Haec mysticis significationibus plena sunt, non id agentibus in quibus facta sunt, sed de his id agente potentissima sapientia Dei. |
5 | Non autem nunc significata reseramus, sed gesta defendimus. |