Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 32, 42.
1 | Haec mors ea die accidit, qua factum est quod Deus vetuit. |
2 | Amisso quippe statu mirabili, corpus ipsum cui status etiam de ligno vitae virtute mystica praebebatur, per quem nec morbo tentari, nec mutari aetate potuissent, ut hoc in eorum carne, quamvis adhuc animali et in melius postea commutanda, iam tamen significaretur per escam ligni vitae, quod ex ipso spirituali alimento sapientiae, cuius sacramentum illud lignum erat, fit in Angelis per aeternitatis participationem, ut in deterius non mutentur: hoc ergo amisso statu, corpus eorum duxit morbidam et mortiferam qualitatem, quae inest etiam pecorum carni, ac per hoc etiam eumdem motum quo fit in pecoribus concumbendi appetitus, ut succedant nascentia morientibus: sed tamen etiam in ipsa iam poena suae generositatis index anima rationalis bestialem motum in membris suae carnis erubuit, eique incussit pudorem, non solum quia hoc ibi sentiebat, ubi nunquam antea tale aliquid senserat, verum etiam quod ille pudendus motus de praecepti transgressione veniebat. |
3 | Ibi enim sensit, qua prius gratia vestiretur, quando in sua nuditate nihil indecens patiebatur. |
4 | Ibi completum est, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 8). |
5 | Denique illa conturbatione ad folia ficulnea cucurrerunt, succinctoria consuerunt, et quia glorianda deseruerant, pudenda texerunt. |
6 | Nec arbitror eos cogitasse aliquid in illis foliis, quod talibus congrueret contegi iam membra prurientia; sed occulto instinctu ad hoc illa conturbatione compulsi sunt, ut etiam talis poenae suae significatio a nescientibus fieret, quae peccatorem facta convinceret, et doceret scripta lectorem. |