3 | Quando his verbis crederet mulier a bona atque utili re divinitus se fuisse prohibitos, nisi iam inesset menti amor ille propriae potestatis, et quaedam de se superba praesumptio, quae per illam tentationem fuerat convincenda et humilianda? Denique verbis non contenta serpentis consideravit lignum, viditque bonum ad escam, et decorum ad aspectum, et non credens posse inde se mori, arbitror quod putaverit Deum alicuius significationis causa dixisse, Si manducaveritis, morte moriemini: atque ideo sumpsit de fructu eius, et manducavit, et dedit etiam viro suo secum; fortassis etiam cum verbo suasorio, quod Scriptura tacens intelligendum relinquit. |