Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 29, 37.
1 | Hoc ideo commendandum putavi, ne quisquam existimans animantia rationis expertia humanum habere intellectum, vel in animal rationale repente mutari, seducatur in illam opinionem ridiculam et noxiam revolutionis animarum vel hominum in bestias, vel in homines bestiarum. |
2 | Sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina in qua sedebat Balaam, locuta est homini (Num XXII, 28), nisi quod illud fuit opus diabolicum, hoc angelicum. |
3 | Habent enim quaedam boni et mali angeli opera similia, sicut Moyses et magi Pharaonis (Exod. VII, 10, 11). |
4 | Verum in his etiam boni Angeli potentiores sunt, nec mali angeli etiam talium operum quidquam possunt, nisi quod per bonos Angelos permiserit Deus, ut retribuatur unicuique secundum cor eius, vel secundum gratiam Dei; utrumque iuste ac benigne per altitudinem divitiarum sapientiae Dei (Rom. XI, 33). |