monumenta.ch > Augustinus > 36
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 29, 37.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 29, 36.

1 Proinde prudentissimus omnium bestiarum, hoc est, astutissimus, ita dictus est serpens propter astutiam diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum; quemadmodum dicitur prudens vel astuta lingua, quam prudens vel astutus movet ad aliquid prudenter astuteque suadendum.
2 Non enim est haec vis seu virtus membri corporalis quod vocatur lingua, sed utique mentis quae utitur ea.
3 Ita etiam dictus est stilus mendax scribarum: neque enim esse mendacem pertinet, nisi ad viventem atque sentientem; sed stilus mendax dictus est, quod per eum mendax mendaciter operetur; quemadmodum si et iste serpens mendax diceretur, quod eo diabolus tanquam stilo mendaciter uteretur.
Augustinus HOME