monumenta.ch > Augustinus > 31


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 24, 31.

1 Quod ergo per Isaiam prophetam in eum dicitur, Quomodo cecidit de coelo Lucifer mane oriens? contritus est in terram, qui mittebat ad omnes gentes? Tu autem dixisti sensu tuo, In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, sedebo in monte excelso super montes excelsos qui sunt ad aquilonem, ascendam super nubes, ero similis Altissimo: nunc autem ad inferos descendes (Isai. XIV, 12-14); et caetera, quae in figura regis velut Babylonis in diabolum dicta intelliguntur, plura in eius corpus conveniunt, quod etiam de humano genere congregat; et in eos maxime qui ei per superbiam cohaerent, apostatando a mandatis Dei.
2 Sicut enim qui erat diabolus, homo dictus est, ut in Evangelio, Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 28); ita qui homo erat, diabolus dictus est, ut rursus in Evangelio, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Ioan. VI, 71)? Et sicut corpus Christi quod est Ecclesia, dicitur Christus, sicut illud est, Vos Abrahae semen estis, cum paulo superius dixisset, Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius: non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 29, 16); et iterum, Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus (I Cor. XII, 12): eo modo etiam corpus diaboli, cui caput est diabolus, id est ipsa impiorum multitudo, maximeque eorum qui a Christo vel de Ecclesia sicut de coelo decidunt, dicitur diabolus, et in ipsum corpus figurate multa dicuntur, quae non tam capiti quam corpori membrisque conveniant.
3 Itaque Lucifer qui mane oriebatur et cecidit, potest intelligi apostatarum genus vel a Christo vel ab Ecclesia; quod ita convertitur ad tenebras amissa luce, quam portabat, quemadmodum qui convertuntur ad Deum, a tenebris ad lucem transeunt, id est, qui fuerunt tenebrae lux fiunt.
Augustinus HOME