monumenta.ch > Augustinus > 30


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 23, 30.

1 Quod ergo putatur nunquam diabolus in veritate stetisse, nunquam cum Angelis beatam duxisse vitam, sed ab ipso suae conditionis initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria voluntate depravatus, sed malus a bono Deo creatus putetur; alioquin non ab initio cecidisse diceretur: neque enim cecidit, si talis est factus.
2 Sed factus continuo se a luce veritatis avertit, superbia tumidus, et propriae potestatis delectatione corruptus: unde beatae atque angelicae vitae dulcedinem non gustavit, quam non utique acceptam fastidivit, sed nolendo accipere deseruit, et amisit.
3 Proinde nec sui casus praescius esse potuit; quoniam sapientia pietatis est fructus.
4 Ille autem continuo impius, consequenter et mente caecus, non ex eo quod acceperat cecidit, sed ex eo quod acciperet, si subdi voluisset Deo: quod profecto quia noluit, et ab eo quod accepterus erat cecidit, et potestatem illius sub quo esse noluit, non evasit; factumque in illo est pondere meritorum, ut nec iustitiae possit lumine delectari, nec ab eius sententia liberari.
Augustinus HOME