monumenta.ch > Augustinus > 27


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 20, 27.

1 Unde nonnulli eum non in hanc malitiam libero voluntatis arbitrio esse deflexum, sed in hac omnino creatum putant, quamvis a Domino Deo summo et vero naturarum omnium creatore: adhibentque testimonium de libro Iob, quoniam ibi scriptum est, cum de illo sermo esset, Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ut illudatur ab Angelis eius (Iob. XL, 14, sec. LXX): cui sententiae congruit quod in Psalmo scriptum est, Draco hic quem finxisti ad illudendum ei (Psal. CIII, 26); nisi quod hic, quem finxisti, dixit; non autem sicut ibi, Hoc est initium figmenti Domini: tanquam in initio eum ita finxisset, ut malus, ut invidus, ut seductor, ut omnino diabolus esset, non voluntate depravatus, sed ita creatus.
Augustinus HOME