monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 18, 23. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 18, 24.

1 Sed tamen hominis adhuc in corpore animali constituti, cui obedienter viventi dandum adhuc esset Angelorum consortium, et mutatio corporis ex animali in spirituale, possumus intelligere beatam vitam secundum quemdam modum, etiamsi non erat praescius futuri sui peccati.
2 Neque enim et illi praescii fuerunt, quibus Apostolus dicit, Vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1); non absurde tamen nec improbe dicimus, beatos iam fuisse hoc ipso quod spirituales essent, non corpore, sed iustitia fidei, spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12).
3 Quanto magis ergo, et ampliore modo beatus erat homo in paradiso ante peccatum, quamvis incertus futuri sui casus, qui spe ita gaudebat propter praemium futurae commutationis, ut nulla esset tribulatio cui tolerandae patientia militaret? Quamvis enim non vana praesumptione de incerto certus velut stultus, sed spe non infidelis; antequam apprehenderet illam vitam, ubi certissimus ipsius aeternae vitae suae futurus esset, posset exsultare, quemadmodum scriptum est, cum tremore (Psal. II, 11); et hac exsultatione, multo abundantius in paradiso, quam sancti in his terris, beatus esse, modo quodam inferiore quam in illa vita aeterna sanctorum supercoelestiumque Angelorum, non tamen nullo.
Augustinus HOME