monumenta.ch > Augustinus > 23
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 18, 24.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 18, 23.

1 Porro ista quaestio de beata vita, utrum eam quisquam iam habere dicendus sit, cui incertum est utrum secum permansura sit, an ei miseria quandoque succedat, potest et de ipso primo homine oriri.
2 Nam si futuri sui peccati praescius erat divinaeque vindictae, beatus esse unde poterat? Ergo erat in paradiso non beatus.
3 Sed enim non erat futuri peccati sui praescius? Ergo per hanc ignorantiam aut eiusdem beatitudinis incertus; et quomodo iam vere beatus? aut falsa spe certus, non scientia; et quomodo non stultus?
Augustinus HOME