monumenta.ch > Augustinus > 21


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 16, 21.

1 Quando ergo deiecerit superbia diabolum, ut naturam suam bonam prava voluntate perverteret, Scriptura non dicit: ante tamen factum fuisse, et ex hac eum homini invidisse, ratio manifesta declarat.
2 In promptu est enim omnibus haec intuentibus, non ex invidentia superbiam nasci, sed ex superbia potius invidentiam.
3 Non autem frustra putari potest, ab initio temporis diabolum superbia cecidisse, nec fuisse ullum antea tempus quo cum Angelis sanctis pacatus vixerit et beatus, sed ab ipso primordio creaturae a suo creatore apostatasse; ut illud quod Dominus ait, Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit (Ioan. VIII, 44), utrumque ab initio intefigamus, non solum quod homicida fuit, sed etiam quia in veritate non stetit.
4 Et homicida quidem ab illo initio ex quo homo potuit occidi; non autem potuit occidi, antequam esset qui occideretur.
5 Ab initio ergo homicida diabolus, quia ipse occidit hominem primum, ante quem nullus hominum fuit.
6 In veritate autem non stetit, et hoc ab initio ex quo ipse creatus est, qui staret si stare voluisset.
Augustinus HOME