Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 14, 18.
1 | In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam Scripturam, quid de diabolo dicendum sit. |
2 | Primo, utrum ab initio ipsius mundi sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et charitate, qua beati sunt Angeli qui fruuntur Deo; an aliquo tempore in sancto coetu fuerit Angelorum, etiam ipse pariter iustus, et pariter beatus. |
3 | Nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inviderit homini facto ad imaginem Dei. |
4 | Porro autem invidia sequitur superbiam, non praecedit: non enim causa superbiendi est invidia, sed causa invidendi superbia. |
5 | Cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, invidia vero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur satis in promptu est. |
6 | Amando enim quisque excellentiam suam, vel paribus individet, quod ei coaequentur; vel inferioribus, ne sibi coaequentur; vel superioribus, quod eis non coaequetur. |
7 | Superbiendo igitur invidus, non invidendo quisque superbus est. |