Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 5, 7.
1 | Nec arbitrandum est quod esset hominem deiecturus iste tentator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda, ut per humiliationem peccati, quam de se falso praesumpserit, disceret. |
2 | Verissime quippe dictum est: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur (Prov. XVI, 18). |
3 | Et huius forte hominis vox est in Psalmo: Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. |
4 | Deinde iam expertus quid mali habeat superba praesumptio propriae potestatis, et quid boni adiutorium gratiae Dei: Domine, inquit, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). |
5 | Sed sive illud de hoc homine, sive de alio dictum sit, extollenti se tamen animae, et nimium tanquam de propria virtute praefidenti, etiam experimento poenae fuerat demonstrandum quam non bene se habeat facta natura, si a faciente recesserit. |
6 | Hinc enim etiam maxime commendatur quale bonum sit Deus, quando nulli ab eo recedenti bene est: quia et qui gaudent in mortiferis voluptatibus, esse sine dolorum timore non possunt; et qui omnino malum desertionis suae maiore superbiae stupore non sentiunt, aliis qui haec discernere noverunt, miseriores prorsus apparent; ut si nolunt recipere medicinam talia devitandi, valeant ad exemplum, quo possint talia devitari. |
7 | Sicut enim apostolus Iacobus dicit, Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem (Iacobi I, 14, 15). |
8 | Unde sanato superbiae tumore resurgitur, si voluntas quae ante experimentum defuit, ut permaneretur cum Deo, saltem post experimentum adsit, ut redeatur ad Deum. |