1 | Nec sane debemus opinari quod serpentem sibi, per quem tentaret persuaderetque peccatum, diabolus elegerit; sed cum esset in illo propter perversam et invidam voluntatem decipiendi cupiditas, nonnisi per illud animal potuit, per quod posse permissus est. |
2 | Nocendi enim voluntas potest esse a suo quoque animo prava; non est autem potestas nisi a Deo, et hoc abdita altaque iustitia, quoniam non est iniquitas apud Deum. |