monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 1, 2. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 1, 3.

1 Erant ergo ambo nudi: verum est, omnino nuda erant corpora duorum hominum in paradiso conversantium.
2 Nec pudebat eos: quid enim puderet, quando nullam legem senserant in membris suis repugnantem legi mentis suae (Rom. VII, 23)? quae illos poena peccati post perpetrationem praevaricationis secuta est, usurpante inobedientia prohibitum, et iustitia puniente commissum.
3 Quod antequam fieret, nudi erant ut dictum est, et non confundebantur: nullus erat motus in corpore, cui verecundia deberetur; nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum.
4 Quemadmodum propagaturi essent filios, iam antea disputatum est (Supra, lib. 9, c. 3-11): non tamen eo modo credendum est, quo propagaverunt posteaquam crimen admissum praedicta ultio consecuta est; cum priusquam morerentur, iam in corpore inobedientium hominum iustissimo reciprocatu inobedientium membrorum tumultum mors concepta versaret.
5 Nondum erant tales Adam et Eva, cum ambo nudi essent, et non confunderentur.
Augustinus HOME