monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 1, 2.

1 Antequam huius propositae Scripturae textum ex ordine pertractemus, admonendum arbitror, quod iam me et alibi in hoc opere memini praelocutum, illud a nobis esse flagitandum, ut ad proprietatem litterae defendatur quod gestum narrat ipse qui scripsit.
2 Si autem in verbis Dei, vel cuiusquam personae in officium propheticum assumptae, dicitur aliquid quod ad litteram nisi absurde non possit intelligi, procul dubio figurate dictum ob aliquam significationem accipi debet; dictum tamen esse dubitare fas non est: hoc enim a fide narratoris, et pollicitatione expositoris exigitur (Lib. 8, c. 1-7).
Augustinus HOME