2 | Ad hoc enim numquid cogeretur, si aliquid cogitare posset, quod et sit, et corpus non sit? Quid autem absurdius, quam putare massam cuiuspiam metalli ex aliqua parte crescere posse dum tunditur, nisi decrescat ex altera; vel augeri latitudine, nisi crassitudine minuatur? aut ullum esse corpus manente naturae suae quantitate, quod undique crescat, nisi rarescat? Quomodo igitur implebit anima ex illa stilla seminis magnitudinem corporis, quod animat, si et ipsa corpus est, cuius substantia nullo accessu crescat? Quomodo, inquam, implebit carnem, quam, vivificat, nisi tanto rarior fuerit, quanto grandius quod animaverit? Timuit videlicet ne deficeret etiam minuendo, si cresceret; et non timuit ne deficeret rarescendo, cum cresceret. |
3 | Sed quid amplius immorer, quando et sermo pergit in prolixiorem modum, quam petit terminandi necessitas, et sententia mea iam satis sit nota, vel quid certum teneam, vel unde adhuc dubitem, et quare dubitem? Proinde et hoc volumen iam concludatur, ut quae sequuntur deinde videamus. |