monumenta.ch > Augustinus > 44
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 26, 45.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 26, 44.

1 Noluit tamen Tertullianus animam crescere substantia sicut corpus; afferens etiam timoris sui causam: Ne etiam decrescere substantia dicatur, inquit, atque ita et defectura credatur.
2 Et tamen quia per corpus eam localiter tendit, non invenit exitum incrementorum eius, quam vult de semine exiguo aequari corporis quantitati; et ait: Sed vis eius in quo naturalia peculia consita retinentur, salvo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur.
3 Hoc forte non intelligeremus, nisi adhibita similitudine eorum quae videmus, planum faceret quod dicebat.
4 Constitue, inquit, certum pondus auri vel argenti rudem adhuc massam: collectus habitus est illi, et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri vel argenti: dehinc cum in laminam massa laxatur, maior efficitur initio suo, per dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non dum augetur; etsi sic quoque augetur, dum extenditur.
5 Licet enim et habitu augeri, cum statu non licet.
6 Tunc et splendor ipse provehitur auri vel argenti, qui prius fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus: tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam qui agit, nihil conferens modulo nisi effigiem.
7 Ita et animae incrementa reputanda non substantiva, sed provocativa (Lib. de Anima, cap. 37).
Augustinus HOME