1 | Quid, quod ducuntur homines talibus visis, et de Scripturis nobis volunt praescribere, tale aliquid esse, non animam, sed ipsum Deum, qualis figuraliter sanctorum spiritibus demonstratus est, qualis etiam in sermone allegorico ponitur? similia quippe sunt illa visa talibus dictis. |
2 | Ac sic errant, constituentes in corde suo simulacra vanae opinionis, nec intelligentes ita sanctos de suis visis talibus iudicasse, qualiter iudicarent si talia divinitus in figuris dicta legerent, vel audirent: sicut septem spicae et septem boves, septem anni sunt (Gen. XLI, 26); sicut linteum quatuor lineis alligatum, velut discus plenus variis animalibus, orbis terrarum est cum omnibus gentibus (Act. X, 11): sic omnia caetera, et multo magis quae de rebus incorporeis, corporalibus significantur non rebus, sed imaginibus. |