monumenta.ch > Augustinus > 42
Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 25, 41. <<<     >>> 43.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 25, 42.

1 Ecce quibus auribus et quibus oculis debuit audire et videre Deum populus, quibus anima in somnis fungitur: cum si ipsum Tertullianum quisquam videret in somnis, nunquam se diceret ab eo visum, et cum eo locutum, quem vicissim ipse non vidisset.
2 Postremo, si anima seipsam videt in somnis, cum, iacentibus utique uno loco membris corporis sui, ipsa per varias imagines evagatur, quas videt; quis eam vidit aliquando in somnis aerii coloris ac lucidi, nisi forte ut caetera quae similiter falso videt? Nam et hoc potest videre: sed absit ut eam talem, cum evigilaverit, credat; alioquin quando se aliter viderit, quod magis crebrum est aut mutata erit anima eius, aut nec tunc animae videtur substantia, sed imago corporis incorporea, quae miro modo sicut in cogitatione formatur.
3 Quis enim Aethiops non pene semper nigrum se vidit in somnis; aut si in alio colore se vidit, non magis miratus est, si fuit cum illo memoria? Aerio tamen colore ac lucido nescio utrum se unquam vidisset, si nunquam istum legisset, vel audisset.
Augustinus HOME