Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 25, 41.
1 | Denique Tertullianus, quia corpus esse animam credidit, non ob aliud nisi quod eam incorpoream cogitare non potuit, et ideo timuit ne nihil esset, si corpus non esset, nec de Deo valuit aliter sapere: qui sane quoniam acutus est, interdum contra opinionem suam visa veritate superatur. |
2 | Quid enim verius dicere potuit, quam id quod ait quodam loco, Omne corporale passibile est (Tertull. in lib. de Anima, cap. 7)? Debuit ergo mutare sententiam, qua paulo superius dixerat etiam Deum corpus esse. |
3 | Neque enim arbitror eum ita desipuisse, ut etiam Dei naturam passibilem crederet, ut iam Christus non in carne tantum, neque in carne et anima, sed in ipso Verbo per quod facta sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur: quod absit a corde christiano. |
4 | Item cum animae etiam colorem daret aerium ac lucidum, ventum est ad sensus quibus eam membratim quasi corpus instruere conatus est, et ait: Hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus, habens et ille oculos et aures suas, quibus populus Dominum audire et videre debuerat; habens et caeteros artus, per quos et in cogitationibus utitur, et in somnis fungitur (Ibid., cap. 9). |