Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 23, 39.
1 | His igitur quantum pro tempore potuimus pertractatis, omnia paria vel pene patria ex utroque latere, rationum testimoniorumque momenta pronuntiarem, nisi eorum sententia qui animas ex parentibus creari putant, de baptismo parvulorum praeponderaret. |
2 | De quibus quid eis responderi possit, nondum mihi interim occurrit: si quid forte postea Deus dederit, si quam etiam scribendi concesserit facultatem studiosis talium, non gravabor. |
3 | Nunc tamen non esse contemnendum testimonium parvulorum, ut quasi refelli, si veritas contra est, negligatur, ante denuntio. |
4 | Aut enim de hac re nihil quaerendum est, ut sufficiat fidei nostrae scire nos quo pie vivendo venturi sumus, etsi nesciamus unde venerimus: aut si non impudenter aestuat anima rationalis etiam hoc nosse de seipsa, absit pervicacia contendendi, adsit diligentia requirendi, humilitas petendi, perseverantia pulsandi; ut si nobis hoc expedire novit, qui melius quam nos quid nobis expediat utique novit, det etiam hoc, qui dat bona data filiis suis (Matth. VII, 7, 11). |
5 | Consuetudo tamen matris Ecclesiae in baptizandis parvulis nequaquam spernenda est, neque ullo modo superflua deputanda, nec omnino credenda nisi apostolica esset traditio. |
6 | Habet enim et illa parva aetas magnum testimonii pondus, quae prima pro Christo meruit sanguinem fundere. |