Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 21, 37.
1 | An forte dicent: Sicut potuit ibi esse secundum carnem et non decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit: hic respondetur, Quia utique simplicem animae substantiam incrementis augeri corporalibus, nec illi putaverunt qui eam corpus existimant, quorum in parte sunt maxime qui eam ex parentibus creari opinantur. |
2 | Proinde in corporis semine potest esse vis invisibilis, quae incorporaliter numeros agit, non oculis sed intellectu discernenda ab ea corpulentia, quae visu tactuque sentitur: et ipsa quantitas corporis humani, quae utique modulum seminis incomparabiliter excedit, satis ostendit posse inde aliquid sumi, quod non habeat illam vim seminalem, sed tantum corporalem substantiam, quae divinitus, non de propagine concumbentium, in carnem Christi assumpta atque formata est. |
3 | Hoc autem de anima quis valeat affirmare, quod utrumque habeat, et materiam seminis manifestam, et rationem seminis occultam? Sed quid laborem in re quae persuaderi verbis nemini forsitan potest, nisi tantum ac tale ingenium sit, quod possit loquentis praevolare conatum, nec totum exspectare a sermone? Breviter itaque colligam: si potuit et de anima fieri (quod cum de carne diceremus, forsitan intellectum sit), ita est de traduce anima Christi, ut non secum labem praevaricationis attraxerit, si autem sine isto reatu non posset inde esse, non est inde. |
4 | Iam de caeterarum animarum adventu, utrum ex parentibus an desuper sit, vincant qui potuerint: ego adhuc inter utrosque ambigo, et moveor, aliquando sic, aliquando autem sic, salvo eo duntaxat, ut vel corpus esse animam, vel aliquam corpoream qualitatem sive coaptationem, si ita dicenda est, quam Graeci ἁρμονίαν vocant, non credam, nec quolibet ista garriente me crediturum esse confidam, adiuvante Deo mentem meam. |