monumenta.ch > Augustinus > 36
Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 20, 35. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 20, 36.

1 Ille est igitur decimatus in Abraham, qui licet secundum carnem tantum, sic tamen fuit in lumbis eius, quemadmodum in sui patris etiam ipse Abraham; id est, qui sic est natus de patre Abraham, quemadmodum de suo patre natus est Abraham, per legem scilicet in membris repugnantem legi mentis et invisibilem concupiscentiam, quamvis eam casta et bona iura nuptiarum non sinant valere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere: non autem et ille ibi decimatus est, cuius caro inde non fervorem vulneris, sed materiam medicaminis traxit.
2 Nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabatur quod curabatur, non illud unde curabatur.
3 Eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis, simul habebat et vulnus praevaricationis et medicamentum vulneris: vulnus praevaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur; medicamentum autem vulneris in eo, quod inde sine opere concupiscentiali, in sola materia corporali, per divinam conceptionis formationisque rationem de Virgine assumptum est, propter mortis sine iniquitate consortium, et sine falsitate resurrectionis exemplum.
4 Quapropter quod anima Christi non sit ex traduce animae illius primae praevaricatricis, puto quod etiam ipsi qui animarum traducem defendunt, consentiant; per semen quippe concumbentis patris transfundi etiam semen animae volunt, a quo genere conceptionis Christus alienus est: et quod in Abraham si secundum animam fuisset, etiam ipse decimatus esset; non esse autem decimatum, Scriptura testatur, quae hinc quoque sacerdotium eius a Levitico sacerdotio distinguit.
Augustinus HOME