monumenta.ch > Augustinus > 35
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 20, 36.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 20, 35.

1 Hic existunt illi qui traducem animarum defendunt, et dicunt confirmatam esse sententiam suam, si Levi constat etiam secundum animam fuisse in lumbis Abrahae, in quo eum decimavit Melchisedech, ut possit ab eo Christus in ista decimatione discerni: qui quoniam decimatus non est, et tamen in lumbis Abrahae secundum carnem fuit, restat ut secundum animam ibi non fuerit, et ideo sit consequens ut ibi Levi secundum animam fuerit.
2 Hoc ad me non multum attinet, qui utrorumque collationem adhuc audire sum paratior, quam utrorumlibet iam confirmare sententiam.
3 Interim Christi animam ab origine huius traducis per hoc testimonium secernere volui.
4 Invenient isti qui eis pro caeteris fortasse respondeant, et dicant, quod etiam me non parum movet, quamvis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum Levi decimatum, et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum.
5 Secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro.
6 Quapropter nec Levi, nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam: secundum carnem vero et Levi, et Christus; sed Levi secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem.
7 Cum enim sit in semine et visibilis corpulentia, et invisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abraham, vel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae; quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est: Christus autem visibilem carnis substantiam de carne Virginis sumpsit; ratio vero conceptionis eius non a semine virili, sed longe aliter ac desuper venit.
8 Proinde secundum hoc quod de matre accepit, etiam in lumbis Abrahae fuit.
Augustinus HOME