monumenta.ch > Augustinus > 34


Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 19, 34.

1 Est in Epistola quae inscribitur ad Hebraeos, locus quidam diligenti consideratione dignissimus.
2 Cum enim per Melchisedech, in quo huius rei futurae figura praecesserat, discerneret sacerdotium Christi a sacerdotio Levi, Videte ergo, inquit, qualis hic est, cui et decimam partem Abraham dedit de primitiis patriarcha.
3 Et ii quidem qui de filiis sunt Levi, sacerdotium accipientes, mandatum habent a decimis populi secundum Legem, hoc est a fratribus suis, quamvis et ipsi ex lumbis Abrahae exierint: qui autem non est ex genere eorum, decimavit Abraham, et habentem promissionem benedixit.
4 Sine ulla autem contradictione, qui minor est a maiore benedicitur: et hic quidem decimas morientes homines accipiunt; ibi autem qui testificatur se vivere, et sicut oportet dicere, propter Abraham, et Levi accipiens decimam decimatus est: adhuc enim in lumbis patris sui fuit (Hebr. VII, 4-10).
5 Si ergo etiam hoc valet ad istam distantiam, quantum praeemineat sacerdotio Levitico sacerdotium Christi, quod sacerdos Christus per illum praefiguratus est, qui decimavit Abraham, in quo et ipse Levi decimatus est, profecto Christus ab eo non est decimatus.
6 At si propterea decimatus est Levi, quia erat in lumbis Abrahae; propterea non est decimatus Christus, quia non erat in lumbis Abrahae.
7 Porro autem si non secundum animam, sed tantum secundum carnem accipimus Levi fuisse in Abraham; ibi erat et Christus, quia et Christus secundum carnem ex semine est Abrahae; et ipse itaque decimatus est.
8 Quid est ergo quod affertur pro magna differentia sacerdotii Christi a sacerdotio Levi, quod Levi decimatus est a Melchisedech, cum esset in lumbis Abrahae, ubi et Christus erat, unde pariter decimati sunt; nisi quia necesse est intelligamus, secundum aliquem modum ibi Christum non fuisse? Quis autem neget eum secundum carnem ibi fuisse? Ergo secundum animam ibi non fuit.
9 Non est igitur anima Christi de traduce praevaricationis Adae, alioquin etiam ipsa ibi fuisset.
Augustinus HOME