2 | Si enim pulvis assumptus ex terra, in qua nullus hominum fuerat operatus, meruit divinitus animari; quanto magis corpus assumptum ex carne, in qua itidem nullus hominum fuerat operatus, sortitum est animam bonam, cum illic erigeretur casurus, hic descenderet levaturus? Et fortasse ideo ait, Sortitus sum animam bonam (si tamen hoc de illo oportet intelligi), quia solent quae sorte dantur, divinitus dari: aut, quod fidenter dicendum est, ne vel illa anima aliquibus operibus praecedentibus ad tantum apicem subvecta putaretur, ut cum ea Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Ioan. I, 14), ad auferendam suspicionem praecedentium meritorum sortis nomen accessit. |